- OCCUPARE
- OCCUPAREin CIrcensiubs, de primi ostii velloci Agitatore, dicebatur. Sed plerumque eveniebat, ut is prae studio obtinendi ac servandi primatus, praelassatis viribus equorum a sequentibus vinceretur. Quod ut fieret, cauti agitatores in primis spatiis sustinebant equos spiritumque ac vires eorum dispensabant, priusquam ad finem venirent, ut integri et indefecti praegressos iam defessos opprimerent, et in flexu metae septimae praeverterent. Sin omnino is metam obtinuisset, et inoffensô cursu ad ultimum septimae metae flexum pervenisset, dicebatur, Occupavit et vicit, uti legitur, in veter. Inscr. quod si, qui proximô seu secundô ostiô mittebatur, eum praevertisset, dicebatur, Successit et vicit. Silius, l. 5.Proximus a primo distans, quantum aequore currusOccupat ipse loci, tantum sed proximus ibatAstur Panchates.Sicut rursus, si tertiô ostiô missus victoriam consequeretur, Eripuit et vicit. Quartô enim ostiô missus raro ad palmam perveniebat. Unde pro magno ponitur in veter. Inscr. Circi, quartô ostiô missum vicisse. AGITAVIT XXIIII. MISSUS OSTIO IIII. CCLVII. Sic itaque ex merito loci occupabat, i.e. coeteros antecedebat agitator ille, qui ostium illud primum sortitus erat. Quod etiam ex insigni loco Senecae in Troadibus v. 1004. constare potest, ubi Hecuba Argivorum classi mala imprecatur,——— quid percor vobis? precorHis digna satis aequora. Hoc classi accidatToti Pelasgae, ratibus hoc mille accidat,Meae precabor, cum vebar, quidquid rati.Et v. 994.Me mea sequantur Fata. Non pelago quiesTranquilla veniat, saeviat ventis mare,Et bella et ignis, et mea et Priami mala.Dumque ista venient, interim haec poena in loco est,Sorte occupavi, praemium eripiant mihi.Quasi diceret, in hoc stadio miseriarum ac supplicorum decurrendo, sors mihi tribuit, ut prima essem et primo loco exirem, ac proinde coeteros anteverterem: sed ipsis opto, ut praemium mihi eripiant, et licet tardius egressi, me tamen queant superare et longe miseriores, quam ipsa sum, evadere, palmamque in huius stadii decursu obtinere. Non semper vero qui occupabat beneficiô sortis, primatum obtinebat, utidictum; sed tum demum, cum primatum sorte acceptum ad extremum obtineret, neque ab ullo insequentium praeverteretur: unde occupare et primatum obtinere, distingui legimus apud Plinium etc. Vide hanc in rem plura apud Salmas. ad Solin. p. 904. 905. et 906.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.